Jump to content

Pagina:Isagoge idest breue introductorium Arabicum.pdf/16

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXCELLENTISS. ILLUSTRISSIMOQ. D. D.

PHILIPPO DE BETHVNE


Comiti de Selles, Regis Christianissimi a secretioribus Consiliis, Regium Ord. Equiti torquato, & pro eadem Christianissima Maiestate apud Summum Pontif. Urbanum Octavum, eximio Oratori.

QUANTI fecerint virtutes, ac bonas artes, veteres Galli, quantunq. in ipsis antiquitus profecerint (Illustriss.) si Berosio assentimus, longe alias nationes etiam Graecas, Latinasque praecelluisse, clarum erit. Nam literis, et legibus Celtas imbuit Samotes cognomento Dis; Celtiberos Tubal, 4. Nini anno: a quibus demum post annos mille, Graeci suas acceperunt, non a Cadmo: quas enim prımum advexit Cadmus, eas a Galatis paulo ante excidium Troianum traxerat, quas Galatae, et Maeones prius a Gallis acceperant. Non ergo Galli a Graecis, sed potius a Gallis, Asia et Graecia literas susceperunt. Nec ab hinc, virtutis percupidi homines, Galliae defuerunt, qui tam divinis, quam humanis scriptis suis, seipsos, Galliam, Ecclesiam, mundumque universum illustrarunt; ut fidem faciunt veterum monimenta. Ipse ergo virtutis amor (fere Gallis nativus) mihi ab aliquibus annis quasi vim faciens, ut me ad Reveren. Patris Benigni a Genta, Gener. Min. pedes conferrem: tam meae professionis (suo exemplo) sincere exercendae gratia; quam sanctam hanc Urbem, ac sacra Hierosolymorum loca visitandi desiderio, ibique adorandi ubi steterunt pedes Iesu Christi D. nostri, suae Matris immaculatae, necnon omnium Apost. ac primorum Ecclesiae procerum: mihi quoque ditavit, ut non mihi soli satisfacerem in tanta peregrinatione, verum etiam ut miseris illis Orientalibus, faelicium adeo locorum incolis, ob schismata, infidelitatemqum ab Eccles. Rom. seiunctis, iuxta professionem meam opitularer: libera, scilicet, sancti D. nostri Iesu Christi Evangelii praedicatione, pro quo mihi mori lucrum esset. Verum enim vero, cum non potuissem tantorum esse compos votorum, nisi me ad studium linguae Arabicae, omnibus Orientalibus omnino familiaris, applicarem; faeliciter meis cessit optatis, ut sub cura unici illius nostrorum temporum linguarum Orientalium oracul., Reverendi, scilicet, Patris Thomae a No-